monumenta.ch > Cassiodorus > bmv294.18 > 14 > 4 > 8 > 1 > 15 > 147 > 19 > 14 > NERO CLAUDIUS VI. > VALERIANUS ET GALLIENUS XXVII. > 57 > 7 > 88 > 10 > M. ANTONINUS VERUS XIV ET L. ANNIUS ANTONINUS SEVERUS. > 138 > . . . > 55 > 35 > 2
Cassiodorus, Institutiones, 1, PRIMUM. De Octateucho. <<<     >>> III. De Prophetis.

Cassiodorus, Institutiones, 1, CAPUT II. De libro Regum.

1 In secundo Regum codice, quoniam continui textus expositionem reperire non potui, quaedam frusta disertissimorum virorum, velut in uno quodam vestimento contexui, ut membratim possit adunata collectione cognosci, quod sub uno corpore nequaquam potuit inveniri. Primi siquidem voluminis quatuor homilias Origenis inveni.
2 De quo libro etiam beatus Augustinus ad Simplicianum episcopum Mediolanensem scribens, sex solvit propositas quaestiones. Quarum prima est de loco ubi ait: Et insiluit Spiritus Domini malus in Saul [I Reg. XVI, 10]. Secunda vero quaestio est eiusdem libri, quomodo dictum sit: Poenitet me quod constituerim regem Saul [I Reg. XV, 11]. Tertia quoque, utrum spiritus immundus qui erat in pythonissa potuisset agere ut Samuel a Saul videretur, et cum ipso verba misceret [I Reg. XXVIII]. Quarta est de secundo libro Regum, ubi ait: Intravit rex David, et sedit ante Dominum [II Reg. VII, 18]. Quinta est de tertio libro Regum, quod ait Elias: O Domine, testis huius viduae cum qua ego habito apud ipsam, et tu male fecisti, occidens filium eius [III Reg. XVII, 20]. Sexta est in eodem libro de spiritu mendacii, per quem deceptus est Achab rex [III Reg. XXII]. Invenimus etiam in secundo libro eiusdem sancti Augustini sermonem unum de Absalom, qui patrem suum David ob regni cupiditatem decrevit exstinguere. Reperi etiam de eodem codice beati Augustini tres opinatissimas quaestiones.
3 Quarum prima ante omnes est de primo libro Regum, ubi David Goliam expugnavit [I Reg. XVII]. Secunda est tertii libri Regum de Elia et vidua Sareptana [III Reg. XVII]. Tertia est de quarto libro Regum, ubi Elizeus fontem mortiferum benedixit [IV Reg. II].
4 Nam et beatus Hieronymus ad Abundantium scribens, obscurissimas tres alias exposuit quaestiones. Quarum prima est, cur David, qui ad expugnandum Saul cum Achis Allophylorum rege ultroneus veniebat, hominem qui eiusdem Saulis mortem postea nuntiavit, occiderit [II Reg. I]. Secunda est, cur David moriens praecepit filio suo Salomoni magistrum militiae suae Ioab interficere [III Reg. II]. Tertia vero quaestio est de Semei, qui fugienti David intolerabiles maledictionum iniurias, missis etiam lapidibus irrogavit [II Reg. XVI]. In secundo quoque volumine codicis eiusdem, Origenis unam reperi nihilominus homiliam.
5 In tertio igitur libro antefati codicis sanctus Ambrosius Mediolanensis episcopus sermonem fecit de iudicio Salomonis. De quo loco sanctus quoque Hieronymus dulcissima, sicut solet, explanatione disseruit. Unde etiam et sanctum Augustinum disertissimum comperimus edidisse sermonem; ut miraculum tale relatum dignis constaret auctoribus.
6 De quo libro etiam memoratus sanctus Hieronymus ad Vitalem scripsit episcopum [[quomodo Salomon et Achaz, cum essent in undecimis annorum curriculis constituti, filios genuisse dicantur, quod natura minime probatur habere communis. Nam et sanctus Augustinus in libro Civitatis Dei decimo septimo, titulo quarto, dum inter alia de Regum temporibus facundissimus disputator eloquitur, canticum Annae dilucidavit ex ordine.&satz_en1=0&satz_en2=0&satz_en3=0&satz_en4=0&satz_en5=0&satz_von=0&satz_bis=0&domain=&lang=&von=text&inframe=1&jumpto=De quo libro etiam memoratus sanctus Hieronymus ad Vitalem scripsit episcopum Epist. 132] [quomodo Salomon et Achaz, cum essent in undecimis annorum curriculis constituti, filios genuisse dicantur, quod natura minime probatur habere communis. Nam et sanctus Augustinus in libro Civitatis Dei decimo septimo, titulo quarto, dum inter alia de Regum temporibus facundissimus disputator eloquitur, canticum Annae dilucidavit ex ordine.#De quo libro etiam memoratus sanctus Hieronymus ad Vitalem scripsit episcopum Epist. 132; quomodo Salomon et Achaz, cum essent in undecimis annorum curriculis constituti, filios genuisse dicantur, quod natura minime probatur habere communis. Nam et sanctus Augustinus in libro Civitatis Dei decimo septimo, titulo quarto, dum inter alia de Regum temporibus facundissimus disputator eloquitur, canticum Annae dilucidavit ex ordine." target="_parent">Epist. 132]; quomodo Salomon et Achaz, cum essent in undecimis annorum curriculis constituti, filios genuisse dicantur, quod natura minime probatur habere communis. Nam et sanctus Augustinus in libro Civitatis Dei decimo septimo, titulo quarto, dum inter alia de Regum temporibus facundissimus disputator eloquitur, canticum Annae dilucidavit ex ordine.
7 In Paralipomenon autem libro secundo unam tantum homiliam prolixam Origenis inveni. Quae tamen omnia in unius codicis corpore congregavi; ut in vicem commentariorum ad libros ipsos pertinentia (Domino praestante) relegatis. Cui codici etiam puros quaterniones adiunxi; ut quod de praefato opere adhuc repertum fuerit, praedictis expositionibus aggregetur.
8 In memoratis autem Paralipomenon libris duobus (quorum a Patribus magna praedicatur utilitas, qui rerum gestarum notitiam breviter quidem, sed plenissime continere noscuntur) quoniam titulos antiquos non reperi, novos ad praecedentium similitudinem locis singulis, ut aestimo, consequenter impressi; ut qualicunque obsequio sermonis, devotionis nostrae qualitas potuisset agnosci.
Cassiodorus HOME

bmv294.53 csg199.21 hab79.18

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik